monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 11, 4
Atque in conclusione subiungitur: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Si per novum et vetus quod dicitur, utrumque Testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui Novi et Veteris Testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus, qui etsi Testamentum Vetus edocuit, Novi tamen dicta non protulit. Dum ergo ab hoc intellectu excludimur, ad alium vocamur. Sed in eo quod Veritas dicit: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias, intelligi valet, quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant loquebatur. Qui tunc nova et vetera proferunt cum utriusque Testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur. Quod tamen intelligi et aliter potest. Vetustum quippe humani generis fuit ad inferni claustra descendere, pro peccatis suis supplicia aeterna tolerare. Cui per Mediatoris adventum novum aliquid accessit, ut si hic recte studeat vivere, coelorum regna valeat penetrare: et homo in terra editus, a corruptibili vita moriatur, in coelo collocandus. Et vetus itaque est, ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat; et novum, ut conversus in regno vivat. Quod ergo in conclusione locutionis suae Dominus subdidit, hoc est utique quod praemisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum inventum, ac bonam margaritam protulit, postmodum vero inferni poenas de malorum combustione narravit, atque in conclusione subiungit: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. Ac si aperte diceretur: Ille in sancta Ecclesia doctus praedicator est, qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii, ut vel poenae terreant, quos praemia non invitant. Audiat de regno quod amet, audiat de supplicio unusquisque quod timeat ut torpentem animum et terrae vehementer inhaerentem, si amor ad regnum non trahit, vel timor minet. Ecce enim de gehennae expressione dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium. Sed quia praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres charissimi, vanam laetitiam fugite, si illic flere formidatis. Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et illic regnare cum Domino. Temporalis itaque laetitiae fluxa restringite, carnis voluptates edomate. Quidquid animo ex praesenti saeculo arridet, ex consideratione aeterni ignis amarescat. Quidquid in mente pueriliter hilarescit, hoc disciplinae iuvenilis censura coerceat, ut dum sponte temporalia fugitis, aeterna gaudia sine labore capiatis, praestante Domino nostro Iesu Christo, etc.